monumenta.ch > Plinius > sectio 108

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 108
{XXXII} Iuba Topazum insulam in Rubro mari a continenti stadiis CCC abesse dicit; nebulosam et ideo quaesitam saepius navigantibus nomen ex ea causa accepisse, topazin enim Trogodytarum lingua significationem habere quaerendi. ex hac primum inportatam Berenicae reginae, quae fuit mater sequentis Ptolemaei, ab Philone praefecto; regi mire placuisse et inde factam statuam Arsionae Ptolemaei uxori quattuor cubitorum, sacratam in delubro, quod Arsioneum cognominabatur.